- GENETHLIACI
- GENETHLIACIdicti sunt qui ex natali constellatione omnia captabant. A. Gell. l. 14. c. 1. Augustino Planetarii, Confess. l. 4. Isid. Mathematici, Orig. l. 8. c. 9. Pers. Horoscopi, Sat. 6. v. 18. Ipsi sese Schaldaeos appellabant, de qua voce Cic. de Divin. l. 2. Chaldeaei non ex artis, inquit, sed ex generis vocabulo nominati, diuturnâ observatione siderum, scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset: et Mathematicos, quo specioso hoc nomine facilius imponerent. Unde Sextus Empiric. adv. Mathem. l. 5. ait, se isto libro non scripturum adversus Astronomiam, ἀλλὰ πρὸς γευεαλογίαν, ἥν σεμνοτέροις κοσμοῦντες ὀνόμασιν οἱ Χαλδαῖοι, Μαθηματικοὺς καὶ Α᾿ςτρολόγους σφὰς αὐτοὺς ἀναγορεύουσιν, Sed adversus genealogiam, quam Chaldaei magnisicis ornantes nominibus, se ipso Mathematicos appellant ac Astrologos. Hinc etiam in Cod. Theod. et Iustin. Tit. de Malesicis et Mathematicis et Impp. in l. 5. ad monem ambiguitatem vitandam Chaldaeos et Mathematicos coniungunt, ac omnem divinandi curiositatem perpetuâ lege silere iubent. Vocantur etim Babylonii Iulio Firmico l. 2. Astron. c. 3. unde et numeri Babylonii, apud Horat. Carm. l. 1. Od. XI. v. 2.—— Nec BabylonioTentaris numeros.Ab inventoribus huius scientiae Babyloniis, a quibus eam in Graeciam Berosus attulit, Salmas. ad. Solin. p. 647. Ceterum etsi Chaldaeorum nomen plerumque male audiit, utpote quo homines divinandi ex astris artem profitentes designatentur, tamen inter ipsos etiam Chaldaeos fuisse, qui artem hanc minime probantes eam ut vanam et suspectam haberent, luculenter testatur Strab. l. 16. p. 762. ubi docet, Chaldaeos ab ultima antiquitate Philosophiae rerumque naturalium contemplationi deditos, singularem ac praecipuam curam Astronomiae seu corporum motuumqueve caelestium observationi impendisse: inter quos cum aliqui in Astrologicis praedictionibus totum studium ponerent, a ceteris improbatos esse. Scripsit contra eosdem ex Veteribus Cic. de Div. l. 2. Sextus Empiric. l. 5. adv. Mathem. Simplic. In Epictet. c. 1. Inprimis egregia atque illustris Favorini contra illos disputatio est apud A. Gell. l. 14. c. 1. cui in tota antiquitate vix similem reperias: ubi succincte ac nervose futilissimae Artis fundamenat penitus subvertit. Inter recentiores prae ceteris eminent Hier. Savanarola in l. adv. divinatricem Astrolog. I. Picus Mirandul. l. 12. disput. in Astrologiam, alex. de Angelis l. 5. adv. Astrologos, Sixtinus ab Hemminga in Astrologia refutata, Georg. Raguseius de Divin. l. 1. et Gassend. in Phys. l. 6. S. 2. ubi de Siderum effectibus agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.